ZAPISKI

Kronika Miasta Poznania: kwartalnik poświęcony sprawom kulturalnym stoł. m. Poznania: organ Towarzystwa Miłośników Miasta Poznania 1930 R.8 Nr4

Czas czytania: ok. 2 min.

Oblata privilegii S. R. M. pro parte Poncicao. Ad officium et acta pracsentia castrensia Posnaniensia personaliter veniens egregius Toraas Poncio (sic!), seryitor S. R. M-tis, civis vero et murator Posnaniensis et Varsaviensis, obtulit cidem officio ad acticandum in acta sua literas sacrae et serenissimae regiae maiestatis privilegii sibi benigne datas, sigillo minoris cancellaiae regiae commonitas (sic!) manuque ejusdem S. R. M. supscriptas, omni nota suspicionis, uli ex eis apparebat, carentes, ąuarum ąuidem literarum ea est, quae de verbo ad verbum sequitur, series: "Joannes Casimirus, Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithvaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae, Samogitiae, Smolensciae, Czerniec;hovieaque, nec non Svecorum, Gothorum Vandlorumque (sic!) haereditarius rex, significamus praesentibus literis ncsfris, quorum interest, universis et singulis, quia nos constantem egregii Thomae Poncino, antiqui servitoris nostri;, civis vero et muratoris Posnaniensis et Varsaviensis, fidem, ob cujus professionem gravissimos a Svecis Warsaviae subiit carceres, singularemque illius in arte muratoria peri,tiam ac promptum ad nostram domusąue nostrae regiae obsequia studium optime perspectum habentem, eundem et praesentibus in servitorem nostrum reasumendum esse duximus reassumimusque hisce literis nostris, dantes eidem plenariam facultatem et potestatem omnibus libertatibus, praerogativis et immunitatibus, alios servitores nostros de legum praescripto et recepto usu concernentibus, gaudendij et uti frucndi, institam Posnaniae ad vendendam albam ceram vigore praesentis privilegii nosti'i liberę constituendi eiusmodique ceram in frustris et candelis distrahendi, in horto suo ad Posnaniam jacenti cerevisiam braxandi aliasque exoticas cerevisias cujucusque (sic!) generis ibidem in horto propinandi, sine quovis personarum praepedimento. Insuper constituimus eum in eadem civitate nostra Posnaniensi in primarium et principalem magistrum omnium muratorum, ac insimul eximimus illum qua (!) quorumvis judiciorum et officiorum subselliis et jurisdictionibus, soli tantum nostro et marschaliorum nostrorum ac generalis Maioris Poloniae judicium (sic!) incorporamus, ita ut coram nulla alia jarisdictione in quibuscunque actionibus, fundi causis et contractus exceptis, stare, respondere et judicatum pati teneatur, nisi coram nostro marschalcorumque nostrorum ot generalis Majoris Poloniae teneatur. Quod omnibus, quorum interest, praesertim vero magnificis marschalcis nostris Regni et Magni Ducatus Litwaniae, tum et Posnaniensibus magistratibus aliisque quibusvis omnibus notum esse volentes, mandamus, ut dictum famatum Thomam Poncino pro vero et legi,timo servitore nostro habeant illumque omnibus libertatibus, praerogatMs et immunitatibus, quibus alii servitores nostri, liberę uti frui permittant ac eum totaliter circa praesens prijvilegium nostrum conservent et manu teneant, pro gratia nostrą,ffl

Powyższy artykuł jest częścią publikacji Kronika Miasta Poznania: kwartalnik poświęcony sprawom kulturalnym stoł. m. Poznania: organ Towarzystwa Miłośników Miasta Poznania 1930 R.8 Nr4 dostępnej w Wielkopolskiej Bibliotece Cyfrowej dla wszystkich w zakresie dozwolonego użytku. Właścicielem praw jest Wydawnictwo Miejskie w Poznaniu.
Do góry